3.9
Ægæum mare excipit Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens; mox Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens, ubi angustiæ, a quibus Poutus incipit, post quem jacet Palus Mæotis. Rursum si incipias a confiniis Libyæ et Europæ, est Ibericum mare, quod a Columnis pertinet ad montem Pyrenæum; inde Ligusticum ad fines usque Etruriæ; huic adjacet Sardoum supra Sardiniam versus Libyam inferne vergens; Tyrrhenum vero ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam; sequitur Libycum, tum Creticum et Siculum et Ionium sive Adriaticum, quod a Siculo mari refunditur, cujus est etiam Corinthiacus sinus sive Alcyonium mare. Inter Sunium et Scyllæum promontoria jacet Saronicam pelagus; hinc sequitur Myrtoum et Icarium, in quo Cyclades insulæ; inde Carpathium et Pamphylium atque Ægyptium; super Icarium autem deinceps effunditur Ægæum.
3.10
Europæ autem ab ostiis Tanaidis fluvii ad columnas Herculis præternavigatio stadiorum est 69709; Africæ vero ab oppido Tingi usque ad ostium Nili Canobicum stadiorum 29252; Asiæ vero a Canobo ad Tanain fluvium præternavigatio stadiorum 40111, sinubus una comprehensis: ita ut littoralis omnis ora universi nostri maris conficiat summam stadiorum 139072, Mæotide palude, cujus ambitus est stadiorum 9000, connumerata. Ostium, Bosporus Cimmmerius, stadiorum 78.
3.11
Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083. Thracius Bosporus, angustiæ, quas Darius rate junxit aggrediens Scythas, stadiorum sex.
3.12
Mare Persicum, quod est rotundum, ostium suum contrahens promontoriis Carmaniæ et Arabiæ, habet circuitum stadiorum 20000. Ostium vero inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.
3.13
Hyrcanum sive Caspium mare, lunato flexu sinuatum, vel ut aliis placet, oblongum, extenditur in stadia 22000; ostium vero trajicitur stadiis quatuor.