Thesauros Literature geography Geographiae Informatio

Geographiae Informatio

Geographiae Informatio Agathemerus
3.14 Arabicus sinus, qui est angustus et oblongus, initium sumit ab Heroum oppido; juxta oram Troglodyticam usque ad oppidum Ptolemaidem ad venationes, habet stadiorum 9000 longitudinem; [hinc ad fauces quæ prope Diren sunt] navigatio stadiorum 4500. Ipsæ circa Diren fauces sunt stadiorum 60. Hinc deinceps navigatio juxta Rubrum mare usque ad oceanum stadiorum 5000. Reliquum non navigatur. Id vero latus quod juxta Arabiam est a recessu Ælanitico, est stadiorum 14000. Ipsa Arabia ad rubrum mare extenditur per longitudinem 12000 stadiorum.

[De longitudine et latitudine orbis habitati.]

4.15 Longitudo orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68545, hoc modo: a Gange ad Myriandrum in sinu Issico positam sunt stadia 41725: quæ summa sic colligitur, a Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000 stadia; ab Indo ad portas Caspias 15300; hinc ad Euphratem 10050, inde ad Myriandrum stadia 375.
4.16 A Myriandro usque ad Gades stadia 26820, hoc modo: a Myriandro ad Cypri Clides stadia 1400; inde ad promontorium Acamantem stadia 1300; hinc in Chelidonias per mare Pamphylium stadia 1300; tum ad Patara 800; dein in Rhodum 700; ad Astypalæam per Carpathium mare stadia 940; ad Tænarum stadia 1450; ad Pachynum Siciliæ 3600; ad Lilybæum per mare Libycum stadia 1520; ad Caralin Sardiniæ per mare Tyrrhenum stadia 2800; ad Gades præternaviganti insulas Gymnesias 10000 stadiorum cursus; Gadibus præter Sacrum promotorium ad Artabrorum portum stadia 7932. Ita fiunt in universum 76477 stadia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme