Thesauros Literature geography Geographiae Informatio

Geographiae Informatio

Geographiae Informatio Agathemerus
5.21 Cercina insula habet longitudinem stadiorum [200], et ubi angustissima est, latitudinem stad. 40. Jacet e regione Thenæ in continente urbis, juxta initium Syrtis minoris. Adjacet vero Cercinæ Cercinitis insula ponte conjuncta; longa stadia 40, lata stadia 25.
5.22 A Cercina in insulam Meningem Lotophagitidem trajectus stadiorum 600, quantum etiam Syrtis minoris ostium esse dicitur. Meninx vero longa est stadia 200, lata 180. Circa hanc magnæ maris reciprocationes contingunt.
5.23 Cephallenia insula quatuor habens urbes, longa est stadia 400. Sunt quoque in Adriatico mari insulæ propter oram Illyrici, quarum insigniores sunt lssa et Corcyra Nigra et Pharus et Melita, quarum dimensiones non habeo compertas.
5.24 Peloponnesus, si connumeres etiam ejus sinus, circumnavigatur stadiis 5627; quod si sinus prætereas, ambitur stadiis 4000. Longitudo ejus a Malea ad Ægium est stadiorum 1400. Figura platani folio similis, magnis sinibus incisa; coarctatur in Corinthium Isthmum, quadraginta stadia latum, sinu Corinthio et Saronico. Saronicus vero sinus pertinet a sinistra usque ad Sunium promontorium, et a dextra usque ad Scyllæum promontorium, ubi objacet Calauria insula Neptuno sacra. Inde sinus Argolicus usque ad promontorium Maleam, quod longe in mare procurrit. (Tum Hermionicus sinus.) Dein post Maleam est dextrorsum sinus Laconicus usque ad Tænarum, qui a sinistra terminat sinum Messeniacum, cujus a dextra Acritas promontorium. Postea prominet promontorium Ichthys, juxta quod Zacynthus objacet, et alterum Chelonatas; postremum vero promontorium est Araxus, situm ex adverso Acarnaniæ. Inde sinus Corinthiacus diffunditur conclusus ostio septem stadiorum inter Rhium Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria. A Tænaro in Phycuntem Africæ trajectus 3000 stadiorum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme