Thesauros Literature geography Geographiae Informatio

Geographiae Informatio

Geographiae Informatio Agathemerus

[De veterum geographia.]

1.1 Anaximander Milesius, Thaletis auditor, primus terram habitatam in tabula describere ausus est; post quem Hecatæus Milesius, multæ vir peregrinationis, idem argumentum tam accurate tractavit, ut in admirationem venerit; nam Hellanicus Lesbius, vir multiplicis doctrinæ, sine tabula historiam tradidit. Deinde Damastes Sigeensis, plurima ex Hecatæo transcribens, circumnavigationem composuit; tum Democritus et Eudoxus aliique nonnulli circuitiones et circumnavigationes elaborarunt.
1.2 Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam esse Græciam, et in Græcia Delphos; hos enim terræ habere umbilicum. Sed Democritus, multæ vir experientiæ, primus vidit terram esse oblongam, ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem sesquialteram. Cui sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla, sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semiciculo assimulavit; Hipparchus similem dixit mensæ, alii caudæ similem, Posidonius Soicus fundæ similem, in media sui parte ab austro ad boream casum, ita tamen ut orientalis ad Indiam pars occidentali latior sit.
1.3 Termini continentium sunt: Europæ quidem atque Libyæ columnæ Herculis; Libyæ et Asiæ Nilus vel, ut alii volunt, isthmus qui est a palude Serbonide et sinu Arabico; Asiæ vero et Europæ terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium et isthmum, qui hinc ad mare Caspium extenditur; recentiores vero Mæotidem paludem et fluvium Tanain.
1.4 Continentes ἤπειροι appellantur quod quasi ἄπειροι, infinitæ, esse putabantur ob ignorationem. Asia dicta est ab ἆσσον, quod propinqua est ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ex ordine sitas, quales sunt Eubœa, Andros, Tenos, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est a latitudine. Libya Græcis parum cognita erat; incolæ a gente insigni Libyes dicti sunt verbo phœnicio, quasi leones. Oceanus dictus ab eo quod cito circa terram perticit.
1 / 8 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme