Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 1

18.3 Ac breve quidem temporis spacium duravit haec armorum societas; postea vero Lacedaemonii et Athenienses dissociali bellum inter se gesserunt cum suis utrique sociis, et ex ceteris Graecis, si qui usquam inter se dissidebant, jam ad alterutros sese conferebant. Quamobrem a Medico bello ad hoc usque conti -nenter modo ftrdus facientes, modo bellum gerentes aut inter se, ant contra socios a se delicientes, praeclare res bellicas instruxerunt, et peritiores evaserunt, quum non citra pericula exercerentur.
19.1 Et Lacedaemonii quidem non tributo sociis imposito principium tenebant, sed officia iis praestantes hoc studebant, ut illi paucorum principatu usi in ipsorum modo commodum reinpublicam administrarent; Athenienses contra et navibus urbium sociarum potiti erant, exceptis Chiis et Lesbiis, et tributa omnibus, quae penderent, ordinaverant. Et proprius ipsorum apparatus ad hoc bellum major exstitit, quam fuerat olim, quum in summo flore essent cum integra societate constituti.
20.1 Res igitur vetustas tales esse comperi, quibus fides difficulter adhibetur, quamvis ordine argumentum quodque proferatur. Homines enim famam rerum ante suam aetatem gestarum, et si sint domesticae, promisce sine accurata inquisitione alii ab aliis accipiunt
20.2 Veluti Athenieuses vulgo Hipparchum ab Harmodio et Aristogitone, dum tyrannus esset, caesum putant, et ignorant Hippiam, quippe filiorum Pisistrati natu maximum, imperasse, et Hipparchum ac Thessalum ejus fuisse fratres; Harmodium vero et Aristogitonem illo die et in ipsa re suspicatos aliquid a sociis sum conjurationis Hippiae indicatum, ab hoc quidem ut praemonito abstinuisse, sed cupientes, antequam comprehenderentur, edito aliquo facinore periclitari, quum in Hipparchum incidissent ad fanum, quod Leocorium appellatur, Panathe-naicam pompam ornantem, hunc interfecisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme