Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 1

6.3 At primi fere Athenienses ferrum deposuerunt, et remissiorem cultum secuti ad mollius vitae genus transierunt. Et seniores apud eos e fortunatis propter delicatum vitae genus haud diu est quod tunicas lineas ferre desierunt, insertisque aureis cicadis tutulum colligere e capitis coma. Unde etiam Ionum senio res propter cognationem cultus iste diu tenuit.
6.4 Modica contra veste et ad hujus aetatis morem accommodata primi Lacedaemonii usi sunt, et in ceteris quoque rebus locupletiores eamdem atque plebeii vitae consuetudinem servarunt.
6.5 Iidem etiam primi corpora nudarunt, et palam oleo se vestibus depositis unxerunt. Olim vero etiam in corporis exercitationibus in Olympiaco certamine subligacula circum pudenda gestantes athletae certabant, nec multi sunt anni, ex quo hic mos desiit. Quin adhuc etiam apud nonnullos barbaros, praecipue vero Asiaticos, pugilatus et luctae praemia proponuntur, et subligaculis in his certaminibus utuntur.
6.6 Ac multis etiam aliis in rebus demonstrarit quis priscos Graecos eodem vitae genere usos, quo hujus aetatis barbari utuntur.
7.1 Urbes vero, quotquot novissime sunt conditae, et ex quo navigatio tutior esse coepit, quum majorem pecuniarum copiam haberent, ad ipsa littora moenibus cinctae condebantur, et isthmos occupabant, cum mercaturae causa, tum potentiae inter suos quaeque finitimos. At vetustae urbes, propter latronum infestationem, quae'multum invaluerat, procul a mari potius condilse sunt tam illae, quae in insulis, quam quae in continente sunt; (nam latrones et invicem se populabantur et reliquos, qui licet rebus maritimis operam non darent, tamen non procul a mari habitarent;) atque ad hoc usque tempus illae procul a mari sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme