Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 1

8.1 Nec vero minus insularum incolae latrocinia exercebant, qui Cares erant et Phoenices; hi enim plurimas insulae condiderant. Documento hoc est: quum enim Delus insula lustraretur ab Atheniensibus hujus belli tempore conditoriis sublatis quotquot erant hominum, qui in hac insula decesserant , supra dimidium Cares inventi sunt, agniti et armorum genere, quae una cum ipsis sepulta erant, et ipso modo, quo nunc quoque sepeliunt.
8.2 Sed cum Minois maritimum imperium exstitisset, maria liberius ultro citroque navigari coeperunt; nam et ex insulis praedones ab eo sunt sublati, quo quidem tempore etiam colonias in illarum plerasqne deduxit.
8.3 Et homines, qui prope mare degebant, jam parandae pecuniae studio magis dediti, constantius sedibus suis habitabant; quinetiam quidam muris se tutabantur, quippe qui divitiis augerentur. Etenim cupiditate quaestus et qui imbecilliores erant, potentiorum servitutem sustinebant, et qui potentiores, quia magnas habebant facultates, minores civitates suae ditioni adjungebant.
8.4 Atque in bac potissimum jam conditione constituti posteriore tempore ad Trojam cum exercitu sunt profecti.
9.1 Et Agamemno mihi videtur eo quod ceteros illius saeculi potentia superaret, non autem tantopere, quod Tyn- darei jurejurando obstricti essent, expeditionem comparasse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme