Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 2

1.1 Hinc igitur jam incipit bellum inter Athenienses et Peloponnesios et utrorumque socios, in quo nullis inter se cou merciis amplius sine caduceatore miscebantur, et semel armis captis continenter bellabant; scriptum autem est ordine, prout singula quaeque acta sunt, per a3statem et hiemem.
2.1 Quatuor enim et decem annos duraverant tricennalia foedera, quae post captam Euboeam inita sunt; quinto autem et decimo anno, quum Chrysis sacerdos Argis duodequinquagesimum sacerdotii annum ageret, et vEnesias Spartae ephorus esset, et Pythodoro, tunc Athenis archonti, duo menses adhuc supecessent, sexto mense a pugna ad Potidaeam commissa, statim ineunte vere, Thebanorum quidam paulo plures trecentis (praeerant vero ipsis Boeotarchae Pythangelus Phylidae, et Diemporus Onetoridae filius), ingressi sunt circa primum somnum cum armis Plataeam Boeotiae urbem, Atheniensium sociam.
2.2 Illos autem advocaverant et portas illis aperuerant quidam Plataeenses, Nauclides, et qui cum eo erant; qui, ut privatam potentiam sibi pararent, dves sibi inimicos de medio tollere, urbemque Thebanis adjungere volebant.
2.3 Egerunt autem haec per Euryma-chum Leontiadae filium, virum Thebanorum potentissimuni. Thebani enim, quum bellum fore praeviderent, volebant Plataeam, quae simultates secum semper gerebat, rebus adhuc tranquillis belloque nondum palam moto, intercipere. Quamobrem etiam facilius clam ingressi sunt, nulla dum posita custodia.
2.4 Et quum in foro constitissent, illis quidem, a quibus inducti erant, morem non gerebant, ita ut statim rem aggrederentur* et in inimicorum aedes ingrederentur ; sed decreverant et edictis humanis praeconis voce promulgatis uti, et civitatem potius ad compositionem et amicitiam adducere. Quare praeco edixit, si quis ex patriis Boeotorum universorum institutis belli societatem sequi vellet, apud ipsos arma poneret, rati sibi facile hoc modo adjunctum iri civitatem.
1 / 76 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme