Book 2
20.3
Postquam igitur ad Thriasium campum ipsi non occurrerant, castris ad Acharnas positis tentabat, si contra se prodire auderent.
20.4
Simul enim hic locus stativis habendis opportunus ipsi videbatur, simul etiam Acharnenses, qui magna civitatis pars erant (fuerunt enim tria militum gravis armaturae millia) non videbantur rerum suarum vastationem neglecturi, sed et ceteros ad proelium committendum impulsuri. Atque etiam si Athenienses inter illam irruptionem non prodirent, jam minore cum metu in posterum se et planitiem vastaturam, et ad ipsam urbem accessurum; Acbarnenses enim suis rebus privatos, non ita promptos tore ad pericula pro aliis subeunda, ideoque discordias in civium animis futuras.
20.5
Tali igitur consilio Arcbidamus ad Acharnas manebat.
21.1
Athenienses vero, quamdiu quidem exercitus circum Eleusinem et Thriasium campum subsedit, tamdiu etiam reliquam spem habebant eos non propius progressuros; memoria tenentes Plistoanactem quoque Pausaniae filium, Lacedaemoniorum regem, quum in Atticam irrupisset ad Eleusinem et Thriasium campum cum Peloponnesiorum exercitu, quatuordecim ante hoc bellum annis, non ulterius progressum, rediisse (quamobrem etiam Sparta relegatus est, quod pecuniis inductus revertisse visus erat);
21.2
postquam vero exercitum circum Acharnas viderunt, sexaginta stadiis ab urbe distantem, rem non amplius ferendam censebant, sed cum in ipsorum conspectu, ut consentaneum est, ager vastaretur, quod nondum viderant juniores quidem, imo nec seniores nisi in bello Medico, res ipsis gravis videbatur, et placebat quum aliis v tum vero praecipue juventuti hosti obviam prodire nec rem negligere. Et quuminconciliabulis essent, inter se graviter altercabantur, alii quidem copias in hostem educendas censentes, alii vero hoc lieri non sinentes.