Book 2
83.4
Duces autem et oppidatim omnium erant, qui se ad bellum parabant, Corinthiorum vero Machao et Isocrates et Agatharchidas.
83.5
Ac Peloponnesii quidem aciem instruxerunt, facto suarum navium orbe quam maximo poterant, non permittentes, ut hostium naves per mediam suam classem transcurrerent, et proris quidem extra, puppibus vero intro versis; parvaque navigia, quae simul navigabant , intra orbem receperunt, et quinque naves celeritate praestantes, ut celeriter, si qua hostes irruerent, ipsae praesto, essent ad eruptionem in eos faciendam.
84.1
Athenienses vero longa singularum navium acie instructa undique eos circumvehebantur et in angustum cogebant, striclim semper illorum naves praeternavigantes , et impressionis jamjam faciendae opinionem prae- bentes. Sed Phormio iis ante praeceperat, ne hostem prius aggrederentur, quam ipse signum dedisset.
84.2
Sperabat enim hunc illorum ordinem in eodem statu non permansurum, ut in terra pedestris aciei, sed naves inter se concursuras , et parva navigia perturbationem allatura, et, si ventus ex. sinu spiraret, quem et operiens ille circumnavigabat, et qui sub auroram flare consueverat, ne momento quidem temporis eos persistere posse; atque existimabat impetum in sua potestate esse, quandocunque vellet, ob majorem suarum navium celeritatem, et tunc eum optime fieri.