Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 2

94.1 Sed Athenas versus ignes, quibus hostium adventus significabatur, sublati sunt et pavor incessit, quo-nullus in eo bello mqjor exstitit. Nam qui in urbe erant, hostes in Piraeeum jam ingressos putabant, qui vero in Piraeeo erant, et Salaminem jam captam et hostes tantum non contra se venturos existimabant; quod profecto si illi tergiversari noluissent, facile accidisset, neque ventus eos pro hibuisset
94.2 Athenienses vero simul ac dies illuxit, excita omni civitate in Piraeeum auxilio congressi naves deducebant et quum eas festinanter et magno cum tumultu conscendissent , navibus quidem Salaminem petebant, peditatum vero in Piraeeo relinquebant, ut ei esset praesidio.
94.3 Peloponnesii autem, postquam eos subsidio venire senserunt, magnam Salaminis partem excursionibus populati, captis hominibus praedaqhe et tribus illis navibus ex propugnaculo Budoro, celeriter in Nisaeam se recipiebant; nonnihil enim et ipsae naves, quae post longum temporis intervallum in mare deductae erant, nec aquarum vim ferre poterant, eos terrebant. Quum autem Megara pervenissent, Corinthum itinere pedestri redierunt.
94.4 Athenienses vero, quum eos ad Salaminem non amplius nacti essent, et ipsi discesserunt, atque ab eo tempore Piraeeum jam accuratius in posterum custodire coeperunt et portuum claustris et reliqua cautione.
95.1 Sub eadem tempora, bqjus hiemis initio, Sitalces Odryses, Teris filius, Thracum rex, expeditionem fecit adversus Perdiccam, Alexandri filium, Macedonum regero, et Chalcidenses, qui sunt in Thracia, de duobus promissis alteram exacturus, alterum ipse persoluturos.
95.2 Nam Perdiccas promisso ita obstrictus, si se Atheniensibus reconciliasse!, a quibus initio bello premebatur, nec Philippum fratrem suum, eundemque hostem, in regnum restituisset, ea quae receperat, non praestabat; et ipse Sital· ces Atheniensibus pollicitus erat, quum societatem cum ipsis iHibat, se bello Chalcidensi fmem impositurum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme