Book 3
16.1
Athenienses vero, quum eos suae imbecillitatis opi* nione adductos se instruere intellexissent, cumque declarare vellent, eos non recte opinatos esse, sed se non mota classe, quae ad Lesbum erat, tamen et eam, quae ex Peloponneso contra se veniebat, facile propulsare posse, centum naves instruxerunt, et cum ipsi exceptis equitibus et pentacosiomedimnis, tum etiam inquilini eas conscenderunt, et propter Isthmum provecti ostentationem sui faciebant et in quamcumque Peloponnesi partem ipsis placebat, ex navibus descendebant
16.2
Lacedaemonii vero quum viderent rei eventum longe alium, quam ipsi exspectabant, et quae a Lesbiis dicta erant, putabant non vera esse, et rem esse factu difficilem existimantes, quum simul ipsis neque socii adessent, et triginta etiam Atheniensium naves, quae circa Peloponnesum erant, agrum ipsorum urbi subjectum vastare nuntiarentur, domum redierunt.
16.3
Postea vero classem parare coeperunt, quam in Lesbum mitterent, et sociis per civitates quadraginta naves imperarunt, et classis praefectum destinarunt Alcidam, qui eo profecturos erat.
16.4
Athenienses vero et ipsi cum suis centum navibus domum se receperunt, postquam illos quoque rediisse cognoverunt.
17.1
Atque eo tempore, quo naves istae navigabant, facile plurimae naves simul ipsis erant, usu formaque insignes, pares tamen numero vel etiam plures hqjus belli initio.
17.2
Nam Atticam et Euboeam et Salaminem centum naves custodiebant, et aliae centum circa Peloponnesum erant, praeterea vero eae, quae ad Potidaeam et aliis in locis erant, ut numerus omnium navium una aestate fuerit ducentarum et quinquaginta.