Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 3

40.7 Nolite igitur vestri ipsorum proditores esse, sed animo quam proxime accedentes ad mala, quae passuri eratis, et cogitantes, ut vos ceteris omnibus rebus anteposituri fuissetis, eos in vestram potestatem redigere, nunc parem gratiam ipsis referte, non emolliti ob praesentem nunc ipsorum fortunam, nec periculi, quod vobis aliquando impendebat, obliti.
40.8 Plectite igitur pro meritis et hos, et reliquis sociis insigne exemplum praebete, ut intelligant eum, qui defectionem a vobis fecerit, morte mulctatum iri. Hoc enim si cognoverint, vos minus necesse erit neglectis hostibus cum vestris ipsorum sociis pugnare. »
41.1 Atque Cleo quidem haec dixit. Post eum vero Diodotus Eucratis filius, qui et in superiore concione maxime erat adversatus, ne Mytilenaei necarentur, tunc etiam in medium progressus haec verba fecit.
42.1 « Neque illos, qui de Mytilenaeis iterum ad consilium retulerunt, reprehendo, neque illos, qui maximis de rebus saepius consultari vetant, laudo, sed credo Irae duo bonae consultationi maxime contraria esse, celeritatem et iram, quorum alterum quidem cum amentia conjunctum esse solet, alterum vero cum imperitia et consilii tenuitate.
42.2 Et qui orationem rerum agendarum magistram esse contentiose negat, aut amens est, aut privatim aliquid ipsius interest; amens quidem, si olla alia ratione res futuras et non manifestas declarari posse putat; interest vero ipsius, si cupiens aliquid turpe persuadere, pulchre quidem dicere posse de eo, quod est turpe, non putet, posse vero pulchre calumniatum perterrefacere ot eos, qui contra dicturi, et eos qui audituri sunt.
42.3 Illi vero sunt molestissimi, qui ultro etiam ob pecuniam criminantur aliquam ostentandi ingenii orationem exhiberi. Si enim imperitiam objicerent, is, qui rem persuadere non potuisset, imperitus potius quam injustus habitus discederet; sed si injustitia objiciatur, et si causam obtinuit, est suspectus, et si id non perfecit, non solum imperitus, sed etiam injustus existimatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme