Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 3

52.4 Quum autem illi adessent, nullam quidem accusationem iis proposuerunt, sed accersitos boc tantum inlerro* gabant, nunquid in praesenti bello de Lacedaemoniis eorumque sociis aliquo modo bene meriti essent.
52.5 Illi vero, quum petissent, ut suam causam oratione prolixiore sibi agere liceret, responderunt, suaeque causae patronos constituentes Astymachum Asopolai, et Laconem Aimnesti filium, cui publicum erat cum Lacedaemoniis hospitium, atque in medium progressi in hunemodum verba fecerunL
53.1 « Urbis deditionem, 0 Lacedaemonii, vestra aequitate freti fecimus, non existimantes, nos tale judicium subituros, sed legibus magis conveniens aliquod fore sperantes; et conditionem nobis oblatam accepimus, ut non apud alios, sed apud vos judices causam diceremus, quemadmodum etiam dicimus; sic enim potissimum nos aequum obtenturos arbitrabamur.
53.2 Nunc vero veremur, ne in utroque simul falsi simus; nam et de capite nostro ultimoque supplicio certamen esse merito suspicamur, et vos ne judices non utrique parti aequi existalis, conjecturam inde facientes, tum quia nulla accusatio ante facta est, cui respondendum esset (sed ipsi dicendi potestatem poposcimus ), tum etiam quia vestra interrogatio perbrevis est, ad quam si vera respondeamus, in contraria vertuntur, sin falsa, mendacii facile argui possumus.
53.3 Sed quum maximis difficultatibus undique premamur, cogimur et tutius esse ducimus, non taciti periclitari. Quod enim dici potuit si dictum non fuerit, iis, qui in tali discrimine versantur, culpa imputari possit, quod hoc si dictum esset, salutem dare potuisset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme