Book 3
5.4
(etenim Meteas Laco et Hermaeon-das Thebanas ad eos venerant, qui missi quidem erant ante defectionem, sed quum Atticae classis infestum adventum antevertere non potuissent, post proelium commissum in urbem triremi clam ingressi sunt et hortabantur, ut alteram triremem et legatos secum mitterent; illique miserunt;)
6.1
Athenienses vero propter Mytilenaeorum quietem, multo magis confirmati, socios accersebant, qui longe citius affuerunt, eo quod nihil virium apud Lesbios esse animadverterent, et quum australem urbis partem classe circumdedissent, bina castra ad urbem hinc et illinc muris struxerunt, et classis stationes ad utrumque portum habebant.
6.2
Ac maris quidem usu Mytilenaeos prohibebant; terrae vero reliquam quidem partem omnem in potestate sua habe- bant Mytilenaei ceterique Lesbii, qui subsidio jam venerant, illam vero non magnam, quae circum castra erat, Athenienses obtinebant, et navalia potius castra navium et mercatus agendi habebant in Malea. Atque ad Mythenen quidem ita gerebatur bellum.
7.1
Per idem autem hujus aestatis tempus Athenienses in Peloponnesum etiam triginta naves et Asopium Phormio · nis filium, earum ducem miserunt; Acarnanes enim eos oraverant, ut aliquem Phormionis vel filium vel cognatum ducem ad se mitterent.
7.2
Hae autem naves, oram legentes, maritima agri Laconici oppida diripuerunt.
7.3
Deinde vero Asopius majorem harum navium partem domum remisit, ipse autem cum duodecim Naupactum ivit,
7.4
et postea, quum universas Acarnanum copias evocasset, CEniadis bellum intulit et simul navibus per Acheloum navigavit , et pedestres copiae agrum vastabant.
7.5
Sed quum (Eniadae se ipsi non dederent, peditatum quidem dimisit, ipse vero in Leucadem navigavit, copiisque suis ad Neri-cum expositis, dum se recipit, quum ipse, tum etiam pars quaedam ejus copiarum ab illius regionis incolis, qui ad opem suis ferendam convenerant, et a paucis quibusdam militibus praesidiariis caeditur,