Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 3

68.5 lies igitur, quae ad Plataeam gestae sunt, nonagesimo tertio anno a societate cum Atheniensibus inita hunc exitum habuerunt.
69.1 Quadraginta vero Peloponnesiorum naves, quae Lesbiis subsidio profectae erant, quum, ut supra dixi, per pe- lagus fugientes, persequente Atheniensium classe et tempestate prope Cretam jactatae, et illinc palatae ad Peloponnesum appulissent, ad Cyllenen oiTendtinl tredecim triremes Leucadiorum et Ampraciolarum, et Brasidam Tellidis filium, qui advenerat, ut Alcidae consiliarius esseL
69.2 Lacedaemonii enim in animo habebant, quum Lesbi conservandae spes eos fefellisset, parata majori classe in Corcyram seditione laborantem navigare, quod Athenienses cum duodecim duntaxat navibus ad Naupactum essent, antequam Athenis roajor aliquis navium numerus subsidio veniret , ut praeverterent; atque Brasidas et Alcidas in his parandis erant occupati.
70.1 Nam Corcyraei discordiis intestinis laborare coeperunt, ex quo illi, qui in prodiis navalibus circa Epidamnum capti erant t ad ipsos redierant, a Corinthiis dimissi, verbo quidem, talentis octingentis redempti, datis fidejussoribus hospitibus suis publicis; re vero ipsa, quod adducti erant, ut Corinthiis Corcyram adjungerent. Hi autem hoc agebant singulos cives solicitanles, ut civitatem ad defectionem ab Atheniensibus faciendam impellerent
70.2 Et quum Attica navis, item et Corinthia venisset, utraque legatos vehens, quumque ventum esset in colloquium, Corcyraei decreverunt, ut Atheniensibus quidem, ex pacto socii, Peloponnesiis vero, quemadmodum et prius, amici essent.
70.3 Et Pithiam, hic enim erat voluntarius Atheniensium hospes et tunc populi princeps, isti viri in judicium vocant, crimini dantes, quod Corcyram in Atheniensium potestatem redigere moliretur.
70.4 Hic vero absolutus, vicissim reos facit quinque ex illis omnium ditissimos, crimini dans, quod ex Jovis et Alcini sacro agro vitium statumina praeciderent; pro singulis autem eorum singuli stateres erat mulcla constituta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme