Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 3

82.7 Et quae ab adversariis probe dicebantur, ea admittebant, ut actiones eorum caverent, si superiores essent, non autem ex generositate. Et unusquisque hoc pluris faciebat, si alium pro injuria illata ulcisci posset, quam si ipse nulla injuria ab alio lacesseretur. Et si forte reconciliand* grati* causa jusjurandum aliquando interponebatur, id in praesentia propter rerum difficultatem datum valebat, dum vires aliunde non habebant; sed ad quamlibet rei peragend* occasionem oblatam, qui prior fiduciam recepisset, is si minus munitum alterum animadvertisset, lubentius propter fidem ulciscebatur, quam aperte; nam et tutum hoc esse reputabat, et, quod fraude superasset, prudenti* praemium praeterea consequebatur. Facilius autem plurimi, quum sint malefici, sollertes appellati sunt, quam tardi boni, atque hoc quidem erubescunt, illo vero gloriantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme