Book 3
87.2
Quum autem eos rursus est aggressus, non minus anno integro est immoratus, prius vero vel per biennium, adeo ut nihil fuerit, quod Atheniensium magis vires afflixerit;
87.3
nam ex militibus gravis armaturae obierunt non pauciores quam quatuor millia et quadringeuti, et ex equitibus Ire· centi; ceterae vero turbae numerus iniri non potest.
87.4
Tunc vero praeterea frequentes terrae motus exstiterunt, et Athenis et in Eubeea et in Boeotia, praecipue vero in Bmotic* oppido Orchomeno.
88.1
Et qui in Sicilia erant, Athenienses ac Rlic-gini eadem hieme insulis, quae £oIi vocantur, bellum cum triginta navibus intulerunt; aestate enim propter aquarum inopiam bellum iis inferri non poterat.
88.2
Incolunt eas autem Liparaei, qui sunt Cnidiorum coloni. Atque habitant in una ex istis insulis non magna, qu;u Lipara voratur; reliquas autem hinc proficiscentes colunt, Didymeo scilicet et Strongylen et Hieram.
88.3
Homines autem, qui sunt in illa regione, Vulcanum in Hiera fabrilem artem exercere putant, quia noctu quidem magnum ignem, inter-diu vero fumum emittere cernitur. H® autem insulse sila* sunt e regione agri Siculorum et Messeniorum, eranlque Syracusanorum sociae.
88.4
Athenienses vero vastato illorum agro, quum illae se dedere nollent, Rhegium redierunt. Atque haec hiems finiebatur, et quintus annus hujus belli finiebatur, quod Thucydides conscripsit.
89.1
Sequente vero aestate Peloponnesii eorumque socii, duce Agide, Archidami lilio, Lacedaemoniorum rege, ad Isthmum usque processerunt, ut irruptionem in Atticam facturi; sed cum crebri terrae motus fierent, retro se receperunt, nec irruptio facta est.
89.2
Per haec tempora terrae motibus Euboeam apud Orobias agitantibus, mare ab ca; quae tunc erat tellus, magno cum fluctuum impetu veniens, quandam urbis partem invasit atque partim quidem terram demersit, partim rursus recessit, et quod antea tellus erat, id nunc est mare; hominesque perdidit, quotquot in editiora loca ocius cursu se conferre non poterant.