Book 4
14.4
Quum autem multo labore inter se fatigati essent et vulnerati, dirempti sunt, et Lacedaemonii naves, inanes, illis exceptis, quae initio captae erant, servarunt.
14.5
Quum autem utrique in sua castra se recepissent, illi quidem tropaeum erexerunt et caesorum cadavera restituerunt, naviumque fractarum tabulis sunt potiti, insulamque protinus classe circumibant et custodiebant, quod viri in ea intercepti essent; Peloponnesii vero, qui in continente erant, jam ex omnibus gentibus ad opem suis ferendam conjuncti ad Pylum in loco manebant.
15.1
Quum autem rerum ad Pylum gestarum nuntios Spartam allatus esset, placuit ipsis, ut tamquam in mngna calamitate summi magistratus in castra se conferrent, et in re praesenti viderent et constituerent, quicquid agendum videretur.
15.2
Atque quum animadvertissent nulla ralione suis succurri posse, nec in discrimen illos adducere vellent, ne vel fame premerentur, vel multitudine oppressi in hostium potestatem redigerentur, placuit, induciis factis cum Atlie* niensium ducibus, si vellent, de rebus ad Pylum spectantibus , legatos Athenas de compositione mittere, et operam dare, ut suos cives primo quoque tempore reciperent.
16.1
Quum autem Atheniensium duces conditionem oblatam accepissent, has inducias fecerunt, ut Lacedaemonii quidem naves, in quibus pugnaverant, omnesque, quotquot in ora Laconica longae erant, Pylum delatas Atheniensibus traderent, nec arma munitionibus inferrent neque a terra neque amari, Athenienses vero permitterent Lacedaemoniis, qui in continente erant, ut suis civibus in insula interceptis afferrent frumentum praescriptum ac molitum, binas farinae choenicas Atticas, totidem vini cotylas et carnis frustum Viritim, servis vero dimidium horum; utque haec ipsa Atheniensibus inspectantibus mitterent, neve navigium ullum furtim illuc ingrederetur; interea vero Athenienses insulam nihilo minus custodirent, ita tamen, ut in eam non descenderent, nec Peloponnesiorum copiis vel terra vel mari arma inferrent.