Book 4
21.2
Illi vero, quod viros in insula tenerent interceptos, existimabant sibi jam in promptu esse foedera cum ipsis facere, quotiescumque vellent, sed majora affectabant
21.3
Maxime autem eos instigabat Cleo Cleaeneti filius, qui id temporis vir popularis et in dicendo multitudini acceptissimus erat; hic persuasit, ut responderent oportere primum quidem eos, qui in insula essent, et arma et se ipsos tradere et Athenas portari; si vero advenissent, Lacedaemonios reddere Nisaeam et Pegas et Troezena et Achaiam, quae non bello acceperant, sed ex superiore compositione Atheniensium concessu, qui propter clades acceptas foederibus tunc multo magis indigerent, et suos cives recipere, et foedera facere, quam diuturna utrisque placuisset
22.1
Lacedaemonii vero ad hoc responsum nihil contradixerunt, sed petebant, ut sibi darentur in commune consilium viri delecti, qui dicentes et audientes de singulis rebus pacate convenirent in iis, quae alteri al teris persuasissent.
22.2
Tunc vero Cleo multus instare coepit, dicens, se jam et antea intellexisse ipsos nihil aequi in animo habere, nunc vero etiam manifestum esse, quippe qui apud multitudinem nihil dicere, sed cum paucis viris concilium habere vellent; at si quid sani cogitarent, dicere eos apud universos jussit
22.3
Lacedaemonii vero cernentes, neque fieri posse ut apud multitudinem loquerentur, quamvis propter cladem acceptam iis aliquid concedere placeret, quin apud sodos male audirent, si dixissent, nec impetrassent, neque Athenienses moderate se gesturos in iis, ad quae provocarentur, infecto negotio Athenis discesserunt.