Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 4

24.5 Hoc autem fretum est mare inter Rhegium et Messanam, qua brevissimo intervallo Sicilia distat a continente; atque haec est, quae Charybdis appellatur, qua Ulysses transisse fertur. Propter loci autem angustias, et ex ingentibus pelagis, Tyrrheno et Siculo, mare in ipsum fretum irrumpens, et aestuosum existens, jure difficile existimatum est.
25.1 In hoc igitur medio spatio Syracusani eorumque socii cum navibus paulo plus triginta sub serum diei proelium navale committere coacti sunt de navigio cursum illae tenente, obviam prodeuntes adversus sexdecim Atticas et octo Rheginas naves.
25.2 Et victi ab Atheniensibus celeriter se receperunt, ut quibusque licuit, in castra sua et ad Messanam et ad Rhegium, una navi amissa; noxque suo interventu proelium diremit.
25.3 Postea vero Locri quidem ex Rheginorum agro discesserunt, Syracusanorum vero so-ciorumque naves ad Peloridem, quae est agri Messanensis, coactae stationem habebant, iisque peditatus aderat.
25.4 Advecti vero Athenienses et Rhegini, quum naves vacuas animadverterent, impressionem in eas fecerunt manuque ferrea injecta unam navem eorum depresserunt, viris ex ea natando elapsis.
25.5 Postea vero, quum Syracusani naves ingressi essent et ad Messanam remulco tracti veherentur, Athenienses impetu rursus in eos facto, illis in gyrum conversis et prius aggressis, alteram navem amiserunt.
25.6 Syracusani autem, quum in hac praetervectione, proelioquc navali, quod hujusmodi fuit, rem non deteriore conditione gessissent, in Messanae portum se receperunt
25.7 Atque Athenienses quidem, quum per nuntios intellexissent, Camarinam Syracusanis ab Archia ejusque sociis prodi, eo navigarunt. Messanenses vero interea cum omnibus totius populi copiis terra marique simul expeditionem susceperuit adversus Naxum Chalcidicam, quae finitima erat
25.8 Pri-moque die Naxiis intra moenia conclusis, agrum vastabant; postero vero die classe circumvecti per fluvium Acesinen agrum vastabant, cum peditatu autem ad urbem oppugnandam accesserunt

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme