Book 4
25.9
Interea vero Siculi mulli, qui ia montibus habitabant, ad opem Naxiis contra Messanenses ferendam descenderunt. Quos ut conspexere Naxii, sumptis animis mutuo se adhortantur, quod Leontini oeterique socii Graeci ad opem sibi ferendam adventarent, ex urbe subito erumpentes impetum in Messanenses fecerunt, illis-que in fugam versis supra mille interfecerunt, ceterique domum aegre se receperunt; nam etiam barbari in viis impetum in eos fecerunt et maximam partem perdiderunt.
25.10
Et naves, quae ad Messanam appulerant, postea diversae domum se receperunt. Leontini autem sociique cum Atheniensibus statim adversus Messanam, ut bello attritam, bellum suscipiebant, et oppugnantes eam, Athenienses quidem cum classe ad portum, peditatus vero ad urbem rem temptabant.
25.11
Sed eruptione facta Messanenses et ex Locris aliquot cum Demotele, qui post cladem acceptam urbis praesidio relicti erant, repente adorti exercitus Leontinorum magnam partem in fugam verterunt multos-que interfecerunt. Quod quum vidisseut Athenienses et ex navibus exscensum in terram fecissent, opem ferebant, et Messanenses insecuti intra urbis muros concluserunt, eos perturbatos aggressi; erectoque tropaeo Rhegium reverterunt.
25.12
Post haec Graeci, qui erant in Sicilia, sine Atheniensibus alii alios mutuo bello terra infestabant.
26.1
Ad Pylum vero adhuc obsidebant Lacedaemonios in insula interceptos Athenienses, et Peloponnesii, qui in continente stativa habebant, in suo loco se continebant.
26.2
Atheniensibus autem custodia admodum laboriosa erat propter commeatus et aquae inopiam; nullus enim erat fons, praeter unum, in ipsa Pyli arce, eumque non magnnm; sed plerique glaream ad mare sutTodientes, qualem credibile est aquam potabant.
26.3
Erant praeterea loci angustiae, quod in exiguo castra habebant; et quia naves nullam stationem habebant, harum quidem aliae per vices cibum in terra sumebant , aliae vero in alto ad ancoras stabant.