Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 4

59.3 haec ipsa autem si non forte alterutri opportune faciant, admonitiones de facienda gratiae reconciliatione sunt utiles.
59.4 De quo si nobis quoque in praesentia persuadeatur, plurimi faciendum erit; quod enim suis quique rebus privatim bene consulere meditabamur, et prius bellum suscepimus, et nunc inter nos disceptando operam damus, ut in pristinam gratiam redeamus, et, si non successerit, ut unusquisque nostrum suum jus obtinens hinp discedat, iterum ad arma redibimus.
60.1 « Quanquam hoc nobis est sciendum, non solum de privatis rebus, si sapimus, coactum esse concilium, sed universam Siciliam, quae, ut ego judico, Atheniensium insidiis appetitur, num conservare possimus; et pacificatores in his rebus longe meis verbis magis necessarii Athenienses existimandi sunt, qui, quum maximam omnium Graecorum potentiam obtineant, paucis navibus hic praesto sunt ad observanda nostra peccata, et legitimo societatis nomine id, quod natura ipsis hostile est, sub honesta specie ad euam utilitatem accommodant.
60.2 Quum enim bellum suscipiamus, et hos accersamus, homines, qui vel illis, qui eos nonaccersunt, bellum inferant, quumque nos ipsos domesticis sumptibus vexemus, et simul paulatim aditum illis ad hoc imperium occupandum patefaciamus, consentaneum est, ipsos sua sponte, ubi nos afflictos cognoverint, olim cum majore classe venturos, et haec omnia in suam potestatem redigere conaturos.
61.1 « Atqui, ei sapiuius, oportet unumquemque nostrum potius, ut suis rebus aliena adjungat, quam ut jam paratas laedat, socios accersere et pericula insuper subire, et existimare seditionem maxime perniciosam esse quura singulis civitatibus, tum etiam universae Sicilis, cujus nos in-cois universi insidiis appetimur, et tamen pro singularum civitatum dissensionibus divisi sumus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme