Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 4

71.1 Sed Megarensium factiones veritae, alii quidem ne exsulibus contra se reductis, se ipsos expelleret, alii vero, ne populus hoc ipsum metuens in se faceret impetam, et civitas bello domestico pressa Atheniensibus e propinquo insidiantibus periret, eum non receperunt, sed utrisque placuit, ut quiescentes eventum rei circumspicerent;
71.2 sperabant enim utrique, pugnam commissum iri inter Athenienses et illos, qui ad opem ferendam venerant, atque ita sibi fore tutius partes sequi victorum, quibus quisque benevolus esset
71.3 Brasidas vero quum rem iis persuadere non posset, ad reliquum exercitum retro rediit.
72.1 At primo statim diluculo Boeoti aderant, qui in animo quidem habuerant, vel ante quam Brasidas nuntium mitteret, Megaris succurrere, quod hoc periculum a se non alienum esse ducerent; et jam cum frequentibus copiis ad Ptataeas profectis, quum etiam nuntius venisset, multo magis animali sunt, et duobus millibus gravis armaturae militum, et ducentis praeterea, equitibusque sexcentis ad Brasidam missis, cum majore copiarum parte domum reverterunt.
72.2 Quum autem omnes copiae militum gravis armaturae non minus sex millium jam adessent, et Athenienses suorum gravis armaturae militum aciem instructam haberent ad Nisaeam et ad mare, et levis eorum armatura per campos vagaretur, Boeotorum equitatus, impressione in hanc ex improviso facta, in fugam vertit, et ad mare reppuiit; nam ante illum diem nulla auxilia ex ullo loco Megarensibus venerant.
72.3 Sed quum et ipsi Atheniensium equites illis obviam procurrissent, ad manos venerunt, et equestre proelium ad multum diei spatium est commissum, in quo utrique se non inferiores fuisse contendunt.
72.4 Nam equitatus Baroti praefectum, et aliquot alios ad ipsam Nisaeam provecti Athenienses interfectos spoliarunt, et corpora etiam ipsorum potiti per inducias reddiderunt, et tropaeum statuerunt; neutri tamen in hoc toto proelio certum minimeque dubium adepti pugnae eventum dirempti sunt, sed Boeoti quidem ad suos, Athenienses vero ad Nisaeam se receperunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme