Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 4

8.8 Ita enim existimabant et ipsam insulam Atheniensibus hostem fore, atque etiam continentem, utpote quae nullum haberel locum ad exscensum faciendum; nam quum illa ipsius Pyli ora, quae extra portus ostium erat, et quae altum spectabat, importuosa esset, sciebant eos non habituros, unde proficiscerentur ad suos adjuvandos; se vero sine proelio navali et sine periculo locum expugnaturos, ut quidem erat verisimile, quod nullus in eo commeatus esset, et quod ab exiguo apparatu occupatus esset.
8.9 Quum autem hanc sententiam comprobassent, milites in insulam transportabant, ex omnibus lochis sortiti. Atque primo quidem etiam alii subinde per vices eo trajecerunt; postremi vero, qui etiam illic deprehensi sunt, erant quadringenti et viginti, praeter Helotas, qui circum ipsos erant; praeerat iis autem Epitadas Molobri filius.
9.1 Demosthenes vero, cernens Lacedaemonios cum navalibus simul et pedestribus copiis aggressuros, ipse quoque se praeparabat, et naves, quae ipsi relictae adhuc aderant, subdpxit, easque vallis etiam munitas sub munitione collocavit, et earum nautas scutis infirmis et plerisque vimineis armavit; nec enim in loco deserto arma sibi comparare poterant, quinetiam haec ipsa ceperant ex piratica triremi et actuario navigio Messeniorum, qui forte eo appulerant. Et inter istos Messenios fuerunt ad quadraginta gravis armaturae milites, quibus Demosthenes una cum reliquis utebatur.
9.2 Itaque plerosque tam inermium quam armatorum, qaa maxime muro munitus firmatu sque locus erat, continentem versus disposuit; praecipiens, ut peditatum propulsarent, si aggrederetur; ipse vero delectis ex omnibus sexaginta gravis armaturae militibus et aliquot sagittariis, extra murum ad mare profectus est, qua potissimum illos ex navibus in terram exscensum facere conaturos existimabat ad loca quidem aspera et saxosa ad mare conversa, sed tamen, quia ab bac parte suae munitionis murus infirmissimus erat, putabat, ut eos illuc deduceret, ipsos studiose expetituros esse;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme