Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 4

85.6 Nam non solum vos ipsi obsistitis, verum etiam ceteri Graeci, quos adibo, se mihi minus adjungent, hac diflirullate permoti, quod vos, ad quos primum accessi, qui et urbem opibus et auctoritate florentem obtinetis, et qui prudentes habemini, me non receperitis; neque facere potero, ut adventus mei causa fide digna videatur, sed videbor aut injustam libertatem afferre, aut huc venisse imbecillis et invalidus ad propulsandam Atheniensium vim, si invaserint.
85.7 Atqui cum hoc ipso exercitu, quem nunc habeo, quum ad Ni-sa-am profectus sum, ut opem ei ferrem, Athenienses, quamvis numero superiores confligere non sunt ausi; quamobrem haud verisimile videtur, ipsos tantum copiarum contra vos esse missuros, quantus erat classiarius exercitus ad Nisaeam.
86.1 « et ipse non ut ullo maleficio vos afficiam, sed ut Grmcos in libertatem vindicem, huc adveni, Lamia·-moniortim magistratus religiosissimo jurejurando obstrirlos habens, socios, quoscunque ego ipsis adjunxero, sui juris fore, et simul non ut vos armorum socios habeamus, aul per vim aut per fraudem adjunctos, sed contra ut vobis ad Atheniensibus in servitutem redactis socii simus.
86.2 Quapropter aequum esse censeo, ut neque suspectus sim, qui maximam lidem vobis dem, neque vindex infirmus existi mer, sed ut vos mihi houo animo accedatis.
86.3 Quod si quis forte privatim sibi ab aiiquo metuens, ne ego civitatem aliquibus tradam, minus mihi favet, is omnium maxime confidat.
86.4 Neque enim venio, ut factionibus me imm-sceam, neque ambiguam in animo habeo vobis libertatem offerre, ita quidem, si patrio instituto neglecto aut plebem nobilitati, aut nobilitatem plebi in servitutem addicerem.
86.5 Nam gravior esset ea libertas, quam hominum alienigenarum imperium, nobisque Lacedamioniis pro laboribus susceptis nulla gratia constaret, sed pro honore et gloria potius culpa; et propter qute crimina Athenienses bello persequimur, ca odiosiora nos, quam qui virtutem non prae se tulit, videamur nobis contrahere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme