Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 4

106.1 Plebs vero, hoc audito, magis aliquanto animo alienata est, praesertim quod Atheniensium quidem in urbe habitantium exiguus esset numerus, major vero pars esset turba promisca. Atque etiam multi intus erant propinqui illorum, qui extra capti erant, et pro metu suo edictum «equum esse existimabant, Athenienses quidem, quod illinc exire vehementer cuperent, tum quia non paria pericula sibi imminere ducebant, tum etiam quia auxilium sibi non celeriter latum iri putabant; cetera vero multitudo, quod aequabili civitatis jure non privarentur, et quod praeter opinionem periculo liberarentur.
106.2 Quare quum illi, qui cum Brasida sentiebant, jam vel palam affirmarent ®quas esse conditjones, postquam animadverterunt ipsam quoque plebem mutasse sententiam, neque Atheniensium duci, qui aderat, aures amplius praebere, facta est conventio , et Brasidam receperunt iis conditionibus, quas per praeconem edixerat.
106.3 Atque illi quidem hoc modo urbem dediderunt, Thucydides vero ejusque naves eodem dic sero Eionem appulerunt.
106.4 Et Amphipolin quidem Brasidas modo occupaverat, Eionem vero quin occuparet, per unam duntaxat noctem stetit; nisi 'enim naves ad opem ei ferendam celeriter venissent, simul atque dies illuxisset, in ejus potestatem redacta esset.
107.1 Postea vero Thucydides quidem res Eione constituebat, ut et in praesentia, si Brasidas eam invaderet, et in posterum quoque tuta esset, receptis iis, qui secundum foedus ex superioribus locis huc accedere voluerant;
107.2 ille vero, quum ad Eionem secundo flumine cum multis navigiis repente vectus esset, si forte lingula, quae a muris excurrit, occupata, fluminis ostio poteretur, quum eam simul etiam a terra temptasset, utrinque est repulsus; sed ad res Amphipolitanas instruendas incumbebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme