Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 4

12.1 Atque ipse quidem his verbis alios instigabat, et quum suum gubernatorem navem in littus impingere coegisset, ad navis pontem pergebat, et dum descendere conatur, ab Atheniensibus est rejectus, multisque vulneribus acceptis animi deliquium passus est, coque collapso in illud spatium, quod est inter ipsos remiges et proram, clypeus ejus in mare decidit, qui quum in terram delatus esset, Athenienses eum susceperunt, et postea in tropaeum adhibuerunt, quod de hac hostium oppugnatione erexerunt.
12.2 Ceteri vero magna quidem animi alacritate exscendere conabantur, sed non poterant, quum propter locorum difficultatem, tum etiam quod Athenienses hostium impressionem sustinebant, neque loco cedebant.
12.3 Atque tanta fortunae commutatio facta est, ut Athenienses quidem ex terra eaque Laconica Lacedaemonios navibus infestis contra se venientes propulsarent, Lacedaemonii vero ex navibus et in suum agrum tunc hostilem contra Athenienses descendere conarentur; praecipue enim gloriam hoc addebat eo tempore his quidem, quod maxime mediterranei pedestribusque proeliis praestantissimi essent, illis vero, quod maritimi essentrerumque nauticarum peritia longe praestarent.
13.1 Hoc igitur die et sequentis parte Lacedaemonii quum aliquoties hostis munitionem adorti essent, destiterant; et tertio die naves aliquot Asinam dimiserunt ad comparandam materiam machinis faciendis, quod eam muri partem, quae portum spectabat, et quae alta quidem erat, sed tamen praecipue locum exscensioni in terram faciendae opportunum habebat , machinis a se captum iri sperarent.
13.2 Interea vero quadraginta Atheniensium naves ex Zacyntho advenerunt; nam accesserant illis auxilio aliquot praesidiariae, quae Naupacti erant, et quatuor Chiae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme