Book 4
121.2
Ille vero confestim et in praesenti praesidio aliquo apud ipsos relicto retro abiit, nec multo post exercitum majorem eo trajecit, quod Menden et Potidaeam cum iis temptare volebat, existimans et Athenienses ad opem ipsis ferendam venturos, quippe quod insulam incolerent, eosque antevertere cupiens; atque etiam nonnullos in his civitatibus ad proditionem solicitabat. Atque ille quidem has civitates aggressurus erat;
122.1
sed interea cum tririme ii, qui circumeuntes in ducias ren undabant, ad eum veniunt, ex Atheniensibus Aristonymus, cx Lacedaemoniis Athenaeus.
122.2
Atque exercitus quidem Toronam revertit, legati vero conventa Bnt-sidae rcnunciahant, et universi Lacedaemoniorum socii, qui in Thracia erant, res actas comprobarunt.
122.3
Aristonymus autem ceteris quidem assentiebatur, sed Sciouaeos, (juos ex dierum supputatione post initas inducias defecisse aniinad-vertebat, foederis participes fore negabat. Brasidas vero contra multis verbis affirmabat, prius defecisse, nec urbem dimittebat.
122.4
Quum autem'Aristonymus de his Athenas renunciasset, Athenienses ad bellum Scionae inferendum confeslim erant parati. Lacedaemonii vero legatis missis, dicebant ipsos firedera violaturos, urbemque sibi vendica-bant, fidem Brasidae habentes, et parati erant judicio de ipsa disceptare.
122.5
Illi vero judicii quidem periculum adire non volebant, sed primo quoque tempore bellum facere, rem ira dignam censentes, si jam vel insularum incolae boc sibi sumerent, ut a se defectionem faciendam putarent, terrestri Lacedaemoniorum potentia nihil ipsis profutura freti.
122.6
Et vero etiam de defectione res ita potius habebat, ut Athenienses contendebant; duobus enim diebus post factas inducias Scionaei defecerant. Confestiin autem in Cleonis sententiam decretum fecerunt, ut expugnarentur et occiderentur Scionaei; et cetera quiescentes ad hoc se praeparabant.