Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 5

3.2 Sed antevertunt eum Athenienses et ii, qui navibus vehebantur, Torone praeoccupata, et peditatus cum vociferatione e vestigio insecutus, et simul irrumpens per illam veteris muri partem, quae diruta erat. Et Peloponnesios quidem ac Toronaeos, qui repugnabant, statim interfecerunt, alios ?ero vivos ceperunt, inter quos et Pasitelidam ducem.
3.3 Brasidas vero veniebat quidem ad opem Toronae ferendam, sed quum in itinere eam captem intellexisset, se illinc recepit, quum quidem quadraginta circiter stadiis abesset, quominus prior adesset.
3.4 At Cleo et Athenienses duo tropaea erexerunt, unum quidem in portu, alterum vero ad munitionem et Toronaeorum quidem mulieres et liberos in servitutem abstraxerunt, ipsos vero, et Peloponnesios, et si quis alius Chalcidensium aderat, cunctos ad septingentos numero, Athenas miserunt; atque Peloponesii quidem postea, quum foedus initum est, ab ns d.miss. sunt, ceteri vero facta capitum permutatione, ut singula pro singulis darentur, ab Olynlhiis redempti sunt.
3.5 Sub idem tempus Boeoti Panactum Atlieniensium castellum in confiniis situm per proditionem ceperunt.
3.6 Cleo autem praesidio Toronae imposito, motis inde castris Athon montem classe circumvectus adversus Amphipolin ivit.
4.1 Phaeax vero Erasistrali filius cum duobus collegis ab Atheniensibus missus duabus navibus in Italiam atque Siciliam legatus sub idem tempus transmisit
4.2 Quum enim Athenienses post compositionem inter Sicilienses factam ex Sicilia discessissent, Leontini multos ad civitatis jus admiserunt, et plehs agrum viritim dividere in animo habebat.
4.3 Sed potentes quum hoc sensissent, Syracusanos accersunt plebemque expellunt. Et illi quidem vagi erraverunt, quo quemque sors tulit; at potentes inito cum Syracusanis foedere et urbe sua relicta et vastata, Syracusas civitate donati incoluerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme