Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 5

47.7 Ea autem civitas, quae copias acciverit, imperii summam obtineat, si bellum in ejus finibus geratur; si vero universis civitatibus aliquo conjunctis copiis proficisci visum fuerit, omnes civitates in hac expeditione par imperium participent.
47.8 Haec autem ibedera Athenienses quidem pro se ipsis et pro sociis jurent, Argivi vero et Mantinei et Elei eorumque socii per singulas civitates jurent. J urent autem id quique jusjurandum, quod moribus patriis maximum est, super majores hostias. Jusjurandum autem in haec verba juretur: « Perstabo in societate ex pactis et conventis juste et innocue et sincere; nec eam ulla vel fallacia vel machinatione violabo. »
47.9 Jurent autem Athenis quidem Senatus et magistratus urbani, Prytanes autem ad jusjurandum adigant. Argis vero Senatus et Octoginta viri et Artynae, adigant vero Octoginta viri; Mantineae vero Demiurgi et Senatus et ceteri Magistratus; adigant vero Theorj et Polemarchi; Elide vero Demiurgi et Quaestores aerarii et Sexcenti viri, adigant vero Demiurgi et Thesmophylaces.
47.10 Hoc autem jusjurandum renovent Athenienses quidem euntes Elin et Mantineam et Argos triginta diebus ante Olympia, Argivi vero et Elei et Mantinei euntes Athenas decem diebus ante magna Pana-thenma.
47.11 Haec autem foederum et jurisjurandi et societatis pacta in lapideo cippo inscribant Athenienses quidem in arce, Argivi vero in foro in Apollinis templo, Manlioei vero in Jovis templo in foro. Cippum etiam aeneum communi sumptu factum statuant Olympiae, in ludis Olympiacis, qui nunc fiunt.
47.12 Quod si quid his civitatibus videatur melius esse, quod addant pactis et con ventis, quicquid his universis civitatibus consilio una communicato visum fuerit, id ratum sit. »
48.1 Haec igitur foedera et societates hunc in modum initae eunt, nec tamen ideo illa, quae inter Lacedaemonios et Athenienses inita erant, ab alterutris renuntiata erant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme