Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 5

61.3 Et quum hac oratione rem sociis persuasissent, confestim omnes adversus Orchomenum Arcadicum contendebant praeter Argivos; hi enim quamvis et ipsis persuasum esset, tamen primo remanebant, deinde postea et ipsi iverunt.
61.4 Castrisque ad Orchomenum positis universi obsidebant, et oppugnabant, in suam potestatem redigere cupientes quum aliis de causis, tum vero, quod Arcadum obsides illic erant a Lacedaemoniis depositi.
61.5 Orchomenii vero, quod et murorum infirmitatem et hostilis exercitus multitudinem metuerent, et quum nemo opem ipsis ferret, ne prius perirent, deditionem ea conditione fecerunt, ut in societatem reciperentur, obsidesque et ex suorum numero darent Mantineis, et illos etiam traderent, quos Lacedaemonii deposuissent.
62.1 Postea vero quum Orchomenum jam tenerent, socii consultabant, adversus quainnam ex reliquis primum ire oporteret. Et Elei quidem suadebant, adversus Lepreum, Mantinei vero adversus Tegeam; et Argivi et Athenienses in Mantineorum sententiam iverunt.
62.2 Atque Elei quidem indignati, quod decretum non esset, ut i retur adversus Lepreum, domum redierunt; ceteri vero sodi se Manti nex praeparabant ad Tegeam armis infestis petendam, atque nonnulli etiam ex ipsis Tegeatis, qui in urbe erant, res dedere statuerant
63.1 Lacedaemonii vero postea quam ex agro Argivo redierunt initis in quatuor menses foederibus, Agin vehementer incusabant, quod Argos in suam potestatem non redegisset, quum occasio tam idonea sese ipsis obtulisset, quantam nunquam ante sibi oblatam putarent; tot enim talesque socios unum in locum congregatos reperire non facile esse.
63.2 Quum autem etiam duntius de Orchomeno capto allatus esset, tunc vero multo vehementius indignabantur et prae ira agebant protinus praeter suum morem et de ipsius domo diruenda et de ipso centum millibus drachmam multando.
63.3 Ille vero deprecabatur, ne quid horum facerent; se enim expeditione suscepta, bono aliquo facinore crimina sibi objecta diluturum, aut alioqui tunc facerent, quicquid vellent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme