Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 5

76.1 Hiemis autem insequentis initio statim Lacedaemonii , postea quam Carnea celebrarunt, in expeditionem exierunt, et quum Tegeam pervenissent, Argos praemittebant pacis conditiones.
76.2 Erant enim et jam pridem Argis nonnulli eorum studiosi, qui popularem Argivorum dominatum abolere cupiebant, et hoc proelio commisso multo facilius populum ad compositionem faciendam inducere poterant. Volebant autem primo quidem foedera, deinde vero et societatem cum Lacedaemoniis inire, atque ita demum populum aggredi.
76.3 Atque venit Lichas Arcesilai filius, Argivorum publicus hospes, a Lacedaemoniis missus Argos, duas conditiones ferens, unam quidem de bello, si bellum gerere vellent, alteram vero, de pace, si pacem colere mallent. Quum autem Argis magna exstitisset altercatio (nam et Alcibiades aderat), illi, qui Lacedaemoniorum partibus favebant, jam vel palam audentes, Argivis persuaserunt, ut compositionis formulam admitterent. Est autem haec.
77.1 « Placet concilio Lacedaemoniorum, his conditionibus compositionem facere cum Argivis, ut pueros Orchomeniis reddant et viros Maenaliis, et illos, qui sunt Mantineae, Lacedaemoniis, utque ex agro Epidaurio excedant, et munitionem evertant.
77.2 Si vero Athenienses Epidauro non excedant, pro hostibus habeantur ab Argivis et Lacedaemoniis, et a Lacedaemoniorum sociis et ab Argivorum sociis.
77.3 Et si quem puerum Lacedaemonii penes se habent, eum suae civitati restituant.
77.4 De dei autem sacrificio esse velle Epidauriis jusjurandum; praeire vero ipsos formulam, ex qua jurent.
77.5 Item ut tam parvae quam magnae civitates, quae sunt in Peloponneso, omnes liberae sint, patriis institutis utentes.
77.6 Si quis vero illorum, qui sunt extra Peloponnesum, in agrum Peloponnesiacum maleficii causa veniat, ad arcendam vim hostilem accurrant initis una consiliis, ea ratione, quae Peloponnesiis rectissima videbitur.
77.7 Quotquot autem extra Peloponnesum sunt socii Lacedaemoniorum, eadem conditione erunt, qua sunt et Lacedaemoniorum et Argivorum socii, suum agrum obtinentes.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme