Book 5
11.1
Postea vero universi socii Brasidam cum armis prosecuti publice sepelierunt in urbe ante forum, quod nunc est; et ex eo tempore Amphipolitani, quum ipsius mono-menturo septo circumdedissent, ut heroi parentant, et honores tribuerunt certamina et sacrificia anniversaria, et coloniam etiam ipsi, ut ejus conditori, attribuerunt, dejectis Hagnonis aedificiis, omnique monumento deleto, si quid forte supererat, quod coloniae ab eo deductae memoriam conservare posset, existimantes, Brasidam quidem suum servatorem exstitisse, simul etiam in praesentia, propter Atheniensium melum, Lacedaemoniorum societatem colentes, Hagnonera vero propter Atheniensium hostium inimicitias non aeque ex usu suo his honoribus a se affectum neque etiam iis delectatum iri.
11.2
Mortuos tamen Atheniensibus reddiderunt. Obierunt autem ex Atiteaien-sibus quidem ad sexcentos, ex adversariis vero septem, quia non acie instructa justum proelium commissum erat, sed potius ejusmodi casu, metuque prius incusso.
11.3
Quum autem Athenienses suorum cadavera sustulissent, ipsi quidem domum classe vecti redierunt, illi vero cum Clearida res Amphipolitanas constituebant
12.1
Sub eadem aestatis extremae tempora Rhamphias et Autocbaridas et Epicydidas Lacedaemonii nongentorum gravis armaturae militum supplementum in Thraciam ducebant , et quum Heracleam, quae est in agro Trachinio, pervenissent, quicquid iis non recte se habere videbatur, constituebant.
12.2
Sed quum ibi morarentur, hoc proelium interea commissum est, et aestas finiebatur.
13.1
Insequentis autem hiemis initio statim Ramphias, et qui cum eo erant, ad Pierium usque Thessaliae montem progressi sunt; sed quum Thessali eos transire prohiberent, simul etiam quum Brasidas obiisset, ad quem has copias ducebant, domum reverterunt, existimantes haudquaquam amplius tempus opportunum esse, tam quod Athenienses proelio victi discessissent, tum quod idonei ipsi non essent ad peragendum aliquid eorum, quae Brasidas animo conceperat