Book 6
17.6
Itaque et illic rerum status, quantum ego sentio ex iis, quae audivi, talis atque facilior etiam erit; nam [et] barbaros multos liabebimus, qui propter odium, quo Syracusanos prosequuntur, nobiscum eos invadent; et hic rerum domesticarum status non impediet, si vos recte consultaritis.
17.7
Nam majores nostri, quamvis hos ipsos hosles, quibus nos hic nunc relictis navigare praedicant, et praeterea Medos hostes haberent, tamen imperium comparaverunt, nulla alia re quam magnitudine classis pollentes.
17.8
Et pro praesenti rerum statu Peloponnesii neque unquam ante minus spei de nobis superandis habuerunt, et, si vel maxime animos sumpserint, terra qnidem irruptionem in agrum nostrum Acere, etiam si hanc navalem expeditionem non susceperimus, tamen possunt, classe autem nihil nobis nocere queant; reliqua enim nobis est classis quae illis par sit
18.1
« Quid igitur rationi consentaneum reputantia aut nos ipsi tergiversemur aut quid praetendentes sociis, qui illic sunt, non succurramus ? quibus, quandoquidem vel jurejurando interposito societatem fecimus, opem ferre oportet , nec objicere, quod ne illi quidem nobis opem fcraut. Neque enim eos nobis adjunximus, ut huc vicissim opem nobis ferant, sed ut hostibus, quos illic habemus, negotium facessentes, eos impediant, ne contra nos huc veniant.
18.2
Sic enim imperium paravimus et nos et quotquot alii rerum potiti sunt, impigre succurrendo semper iis, qui nostrum auxilium implorarent, sive barbaris sive Graecis, quoniam si omnes quiescant, aut gentium delectum habeant, quibus auxilium sit ferendum, exiguum quoddam incrementum imperio nostro adjungentes de hoc ipso potius periclitabimur. Eum enim, qui praepotens est, non solum contra se venientem propulsare solent, sed etiam antevertere, ne contra veniat.