Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 6

33.4 Quod si cui etiam res hae credibile? sint, illorum audaciam ac potentiam is ne reformidet; nam neque magis nos laedere, quam a nobis laedi poterunt, ne- que quod cum magna classe veniunt, Incommodum est; imo vero id et apud ceteros Sicilienses nobis erit longe melius (facilius enim territi se nobis socios adjungere volent), cl si forte vel subegerimus ipsos, vel ea, quae cupiunt, non adeptos repulerimus (non enim id quidem vereor, ne consequantur, quod exspectant), praeclarissimi facinoris gloria nobis continget, quod futurum equidem haud despero.
33.5 Paucae enim aut Graecorum aut barbarorum magnae classes procul ab agro domestico profectae rem feliciter gesserunt. Nam neque veniunt numero superiores incolis et vicinis (omnes enim hi prae metu congregantur), et si -propter inopiam rerum necessariarum in alieno solo rem male gesserint, quamvis ipsimet magna ex parte sibi cladem invexerint, tamen nominis gloriam illis relinquunt, quibus insidiati fuerint
33.6 Qua ratione etiam hi ipsi Athenienses, quod Medus praeter exspectationem multas calamitates passus est, propter hoc nomen, quod Athenas bello peteret, incrementa ceperunt, et nobis simile quiddam eventurum non est desperandum.
34.1 « Confidenter igitur et res in Iioc ipso loco praeparemus, et nuntiis ad Siculos missis alios magis confirmemus , cum aliis vero amicitiam atque societatem inire studeamus, et in reliquas Siciliae partes legatos mittamn» hoc periculum commune esse docentes, et in Italiam, ut aut societatem nobiscum faciant aut ne recipiant Athenienses.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme