Book 6
62.3
Et praetervehendo ceperunt Hyccara, oppidum Sicanicam quidem, sed Egestaeis hostile; erat autem maritimum. Quum autem incolas in servitutem abstraxissent, oppidum Egestaeis tradiderunt (ipsorum enim equitatus adfuerat), ipsi vero rursus cum peditatu quidem per Siculorum agrum iter fecerunt, donec Ca-tanam pervenerunt; naves vero, quae captivos vehebant, circumvectae sunt.
62.4
Nicias autem ex Hyccaris Egestam confestim praetervectus, quum de ceteris rebus egisset et triginta talenta accepisset, ad exercitum aderat; et captivos vendiderunt et ex iis confecta sunt centum et viginti talenta.
62.5
Illinc autem circumvecti ad socios Siculorum iverunt, imperantes, ut exercitum mitterent; et cum dimidia sui exercitus parte adversus Hyblam Geleatin, quae hostilis erat, profecti sunt, nec expugnarunt. Et aestas finiebatur.
63.1
Inseqnente hieme statim Athenienses sese praepa- rare coeperunt ad invadendas Syracusas, Syracusani vero et ipsi vicissim, ut adversus illos ituri.
63.2
Quod enim ad primum eorum pavorem et exspectationem Athenienses non protinus eos invaserant, quotidie temporia progressu magis ac magis se ipsos colligebant; item quod adulteriorem navigantes Siciliae oram valde procul ab ipsis abesse videbantur, et Hyblam profecti eamque aggressi non expugnarant, inulto magis eos contempserunt, et postulabant. quemadmodum vulgus animis sumptis facere solet, ut duces se. Catanam versus ducerent, quandoquidem illi contra se non venirent.
63.3
Quinetiam equites Syracusani, qui ad specu · landum assidue usque ad Atheniensium castra provehebantur, quum alia probra per contumeliam in eoe ingerebant, tum vero illud percontabantur, num potius secum in aliene agro habitaturi venissent, quam Leontinos in propria sede collocaturi.