Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 6

6.2 Maxime autem impulerunt eos Egestaeorum legati, qui illic aderant et enixius auxilium implorabant. Quum enim Selmuntiis essent finitimi, bellum adversus eos susceperant propter quasdam res, quae ad connubia spectabant, et propter agrum controversum, et Selinuutii, accitis Syracusanis sociis, bello eos terra marique premebant; quamobrem Egesta» Atheniensibus in memoriam revocantes societatem Lachete duce et superioris Leontinorum belli tempore factam orabant eos, ut sibi missa classe succurrerent, et quum alia multa dicebant, tum vero, quod caput erat, si Syracusani impune ferrent, quod Leontinos suis sedibus expulissent, et si ceteris Atheniensium sociis praeterea attritis ipei omnem Sicilia: potentiam in suam potestatem redigerent, periculum esse, ne forte aliquando cum magno apparatu Dorienses Doriensibus propter cognationem et simul etiam eorum coloni Peloponnesiis, a quibus essent emissi, auxilium ferentes ipsorum etiam imperium uua demolirentur; prudentium autem esse, cum reliquis adhuc sociis obsistere Syracusanis, praesertim quum ipsi Egestsei satis pecuniae ad bellum essent colla turi.
6.3 Quae quum audirent Athenienses in concionibus saepenumero et ab Egeslaeis tractata et ab illis, qui iis patrocinabantur, decreverunt legatos primum Egestam. mittere, qui explorarent, num pecuniam, ut dicerent, in aerario et in templis haberent, et qui simul cognoscerent, quo in statu esset bellum, quod cum Selinuutiis gerebant.
7.1 Et legati quidem Atheniensium in Siciliam missi sunt; Lacedaemonii vero eadem hieme eorumque socii praeter Corinthios cum exercitu in agrum Argivum profecti non magnam agri pariem vastarunt, et frumenti aliquid abs-portarunt plaustris secum adductis, et Argivos exsules Orneis collocarunt, et paucos ex reliquo exercitu apud eos reliquerunt, initisque foederibus ad certum tempus, ut per id Omeatae et Argivi se invicem non laederent, cum reliquis copiis domum redierunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme