Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 6

94.1 Insequentis autem aestatis vere statim iueunle Athenienses, qui erant in Sicilia, castris e Catana motis navigarunt adversus Megara, quae sunt in Sicilia, unde, quemadmodum et prius a me commemoratum est, Syracusani pulsis sub Gelone tyranno cultoribus agrum ipsi habent.
94.2 Exscensu autem ex navibus in terram facto et agros vastarunt, et ad quamdam Syracusanorum munitionem profecti , quum eam non expugnassent, rursus et pedestri itinere et navibus ad Teream fluvium se receperunt, et quum in campestria adseendissent, ea vastabant, et frumentum incendebant, et quum incidissent in nonnullos Syracusanos, quorum numerus non erat magnus, et eorum aliquot interfecissent , et tropaeum erexissent, ad classem redierunt
94.3 Et Catanam reversi assumptis illinc cibariis cum omnibus copiis adversus Centoripa, Siculorum oppidum, accedebant, eoque per deditionem certis conditionibus factam in suam potestatem redacto, discedebant, et dum iter faciunt, segetes Inessaeorum et Hyblaeorum incendebant.
94.4 Catanam autem reversi offendunt equites ducentos quinquaginta Athenis missos sine equis, ac cum illorum cultu, quod ipsam Siciliam equos suppeditaturam putarent, et equestres sagittarios trigintar et trecenta argenti talenta.
95.1 Eodem vere Lacedaemonii expeditione adversus Argos suscepta progressi quidem sunt ad Cleonas usque, sed facto terrae motu domum redierunt. Postea vero Argivi irruptione in agrum Thyreaticum suo finitimum facta magnam Lacedaemoniorum praedam ceperunt, qua? talentis non ' minus viginti quinque vendita est.
95.2 Neque multo post eadem aestate populus Tliespiensis impetu facto in magistratus rerum non est potitus, sed quum Thebani illis opem tulissent, partim quidem comprehensi sunt, partim Athenas confugerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme