Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 7

3.3 Atque Gylippus animadvertens, Syracusanos perturbari, nec fetile in suos ordines redigi, copias in locum patentiorem reduxit. et Nicias Athenienses adversus hostem non ducebat, sed prope suam munitionem se continebat. Gylippus autem quum animadvertisset eos contra se non venire, exercitum ah duxit in verticem nomine Temeniten, ibique castris positis pernoctarunt.
3.4 Postridie vero majorem copiarum partem acie instructa ad Atheniensium muros duxit, ne alio ad opem ferendam irent, aliquam autem partem ad castellum Labdalum misit et id cepit, et quotquot in e» comprehendit, omnes interfecit; erat autem is locus Atheniensibus non in conspectu situs.
3.5 Eodem die triremis etiam Atheniensium a Syracusanis capta est, quae ad magnum portum in statione erat
4.1 Postea vero Syracusani et socii murum exstrueir coeperunt, initio ab urbe facto, eum per Epipolas sursum versus ducentes ad transversum simplicem murum, ui Athenienses, si eos impedire non possent, circumvallandi facultatem non amplius haberent.
4.2 Atque jam et Athenienses muro ad mare absoluto in loca superiora ascenderant, et Gylippus (erat enim quaedam illius muri ab Atheniensibus exstrucli pars infirma) noctu copiis assumptis ad illam contendebat.
4.3 Athenienses vero (nam extra vallum stationem habebant) quum boc sensissent, obviam ei prodibant; ille vero, quum hoc animadvertisset, celeriter suos reduxit. Athenienses autem boc muro sublimius excitato, ipsi quidem hic excubias agebant, reliquos vero socios in reliquis illius munitionis partibus ubi quique excubias agerent, jam disposuerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme