Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 7

40.5 Syracusani vero quum eos excepissent, et adversis navium proris utentes, quemadmodum statuerant, rostris ad id paratis lacerabant Atheniensium naves per magnam prorarum partem, ubi nullum est remigium, et qui ex tabulatis eoruni jacula conjiciebant, vehementer Atheniensibus nocebant; sed longe magis etiam illi ex Syracusanis, qui exiguis navigiis circuo. vehentes et seriem remorum hostilium navium subibant, et ad earum latera praetervehebantur, et illinc in nautas missilia jaciebant.
41.1 Tandem autem Syracusani totis viribus hoc modo pugnantes vicerunt, et Atlienienses in fugam versi, inter onerarias naves in suam stationem perfugiebant.
41.2 Syracusanorum vero naves usque ad illas onerarias naves quidem insequebantur; deinde antennae, quae ex onerariis navibus super introitus suspensae delphines portabaBt, eos progredi prohibebant.
41.3 Duae vero Syracusanorum naves, victoria feroces, ad illas propius accesserunt, atque profligatae sunt; et earum altera una cum ipsis viris capto est.
41.4 At Syracusani septem navibus Atheniensium depressis, multisque laceratis, virisque partim captis partim occisis, abierunt, et utriusque pugnae navalis tropas erexerunt, certamque jam spem animo conceperant, sedasse longe superiores fore; existimabant antem, ipsum etiam peditatum a se subactum iri.
41.4 Atque hi quidem, ut hostem utnnque rursus aggressuri, sese praeparabant;
42.1 interea vero Demosthenes et Eurymedon cum auxilio, quod Athenis adducebant, adveniunt, navibus ferme tribus et septuaginta, una cum peregrinis, et fere cum quinque millibus gravis armaturae militum, tam ex suis popularibus, quam cx sociis, praeterea cum jaculatoribus barbaris et Graecis non paucis, et funditoribus et sagittariis, et reliquo apparatu, quanto opus erat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme