Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 7

57.9 Jam vero ceteri sua sponte potius hanc expeditionem sequebantur. Nam Argivi quidem non magis societatis gratia, quam propter suum in Lacedaemonios odium, et propter suum privatum quisque ac praesens commodum Dorienses adversus Dorienses comitabantur Athenienses Iones; Mantinei vero etiam,et alii ex Arcadibus mercenarii, qui adversus quoslibet, qui* cumque sibi hostes proponerentur, in bellum proficisci consueverant, tunc quoque illos Arcades, qui cum Corinthiis venerant, nihilo minus lucri gratia hostium loco habebant; Cretenses vero et Aeoli mercede et ipsi adducti; accidit autem , ut Crelenses, qui cum Rhodiis Gelam condiderant, non a suis colonis starent sed contra suos colonos invitos mercede allecti militarent.
57.10 Acarnanum quoque nonnulli simul lucri causa, multo tamen magis propter gratiam Demosthenis et benevolentiam in Athenienses, quorum socii erant, auxilium tulerunt.
57.11 Atque hi quidem sunt, qui intra sinus Ionii lines habitabant; ex Italicis vero populis Thurii et Metapontini, quum in hujusmodi necessitatibus tunc temporum plenorum seditionibus deprehensi essent, militiam sequebantur, et ex Siciliensibus Naxii et Catanaei, barbarorum vero Egestsci, qui etiam Athenienses arcessiverant, et Siculorum major pars, et ex iis, qui extra Siciliam habitabant, Helruscorum nonnulli, propter inimici* tias, quas cum Syracusanis gerebant, et Iapyges mercenarii. Atque tot quidem gentes cum Atheniensibus militabant;
58.1 Contra autem Syracusanis opem tulerant Ca-marinaei, qui erant iis finitimi, et Geloi, qui post hos habitabant; deinde, Agrigentinis quiescentibus, Selinuntii, qui sedes eupra illos habent.
58.2 Atque hi quidem incolebant eam Siciliae partem, quae Africam versus spectat; Hi-meraei vero ab ea parte, quae mare Tyrrhenum spectat, in qua etiam soli ex Graecis habitant; hi vero etiam soli illinc auxilio venerant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme