Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 7

71.7 Eratque in praesenti nulla alia ex omnibus inferior consternatio. Simi-liaque jam passi erant atque quae fecerant ipsi ad Pylum; quum enim Lacedaemoniorum classis illic profligata esset ’ simul etiam cum ea viri, qui in insulam trajecerant, peri! bant; et tunc quoque Atheniensibus nulla spes erat fore ut itinere terrestri salvi evaderent, nisi si ex insperato aliquid accideret.
72.1 Itaque quum acris pugna fuisset et multae naves utrisque multique mortales perissent, Syracusani sociique victoriam adepti navium fractarum reliquiae et cesorum corpora sustulerunt, et ad urbem reversi tropaeum statuerunt;
72.2 Athenienses vero prae magnitudine praesentium malorum, de suorum cadaveribus quidem naviumque fragmentis ne cogitabant quidem ad ea suscipienda fidem publicam petere, sed volebant de nocte protinus abire.
72.3 Demosthenes autem ad Niciam accessit et sententiam proponebat, ut instructis iterum reliquis navibus per vim si possent, sub auroram eruptionem temptarent, docens plures adhuc naves ad navigationem idoneas sibi superesse.qiiam hostibus; Atheniensibus enim naves circiter sexaginta supererant, hostibus vero pauciores quam quinquaginta.
72.4 Et quum Nicias ei assentiretur, et naves implere vellent, nautae illas conscendere nolebant, quod adverso praelio perterriti essent, nec amplius se superiores fore sperarent.
72.4 Atque tii quidem universi jam itinere terrestri se recipere in animo habebant;
73.1 Hermocrates vero Syracusanus, suspicatus, quid illi in animo haberent, et ratus, atrocem rem fore, si tantus exercitus itinere terrestri sese reciperet, et in aliqua Siciliae parte subsideret, unde rursus bellum sibi facere vellet, magistratus adit, eosque monet, hostibus minime permittendum esse, ut noctu abirent, dicens haec, quae ipsi videbantur; sed omnibus Syracusanis sociisque jam exeundum, et vias obstruendas, et locorum angustias partilis copiis custodiendas.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme