Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 7

78.5 In-tera vero Syracusani praegressi transitum ulteriorem muro cingebant: erat autem collis natura munitus, et ab utraque ejus parte erat torrentis alveus rupibus praeceps; vocabatur autem Acraeum lepas.
78.6 Postridie vero Athenienses progrediebantur, et Syracusanorum ac sociorum equites et jaculatores , qui multi erant, utrimque eos prohibebant, et jaculis incessebant et obequitantes infestabant.
78.7 Et diu quidem Athenienses pugnabant, tandem vero in eadem castra rursus se receperunt. Atque commeatus jam non parem copiam habebant; nam propter hostium equitatum non poterant amplius illinc recedere.
79.1 Mane tamen molis castris rursus iter ingrediebantur, et ad collem muro cinctum vi sibi viam fecerunt, et ante se invenerunt pedestrem hostium exercitum supra collis munitionem instructum acie non paucorum scutatorum in altitudinem; locus enim arctus erat.
79.2 Et Athenienses impetu facto munitionem oppugnabant, et quum telis ex colle, qui erat acclivis, a multis peterentur (pertingebant enim facilius ex loco superiore), nec eo possent perrumpere, retro se recipiebant, atque quiescebant.
79.3 Atque forte etiam tonitrua aliqua simul et imbres tunc exstiterunt, ut eo aestatis tempore, quod ad autumnum jam accedebat, fieri solet; quamobrem Athenienses magis etiam animos despondebant et putabant haec quoque omnia in suum exitium fieri.
79.4 Dum autem quiescunt, Gylippus et Syracusani partem quamdam copiarum miserunt, quae eos item a tergo muro intercluderent, qua venerant; illi vero et ipsi quosdam de suis miserunt, et rem impediverunt.
79.5 Atque postea Athenienses omnibus copiis propius planitiem reversi pernoctarunt. Postridie vero procedebant, et Syracusani eos undique circumfusi adoriebantur, multosque sauciabant; et quoties Athenienses impressionem in eos facerent, ipsi se subducebant; quoties vero recederent, instabant, praecipue novissimum agmen carpentes, si forte aliqua parte in fugam versa, universum exefcilum perterrefacerent*

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme