Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 7

79.6 Et diu quidem hoc modo Athenienses sustinebant; deinde, quinque sexve stadia progressi in planitie conquiescebant; recesserunt vero etiam Syracusani ab iis in sua castra.
80.1 Noctu vero Niciae et Demostheni .videbatur, quoniam exercitus male se habebat, quod et-omnium jam rerum inopia laborabant et multi in multis incursionibus ab hosto factis vulnerati erant, quam plurimis ignibus accensisahdn.· cci e copias, non tamen amplius eadem via, qua constitue- rant; sed alia contraria ei, quam Syracusani observabant, mare versus.
80.2 Totum autem hoc iter, quod exercitus faciebat, non ad Catanam ducebat, sed in alleram Siciliae partem, Camarinam versus et Gelamraliasque illic silas et Graecas et barbaras urbes.
80.3 Accensis igitur multis ‘ignibus, per noctem proficiscebantur. Sed quemadmodum in omnibus, praecipue vero maximis exercitibus, praesertim et noctu et per hosticum, et liosLe non procul distinte, iter facientibus metus et pavor excitari solet, incessit eos trepidatio;
80.4 et Niciae quidem copiae, quemadmodum praeibant, in unum manebant longeque praecesserunt; Demosthenis vero pars, quae erat dimidia ferme atqoe adeo major, distracta est, et ordinibus non servatis pergebat.
80.5 Prima autem luee tamen ad mare perveniunt, et viam, nomine llelorinam, ingressi, ire pergebant, ut ubi ad Ca-cyparim fluvium devenissent, secundum ipsum fluvium per mediterranea in superiora loca se conferrent. Sperabant enim, etiam Siculos hac, quos arcessiverant, obviam sibi venturos.
80.6 Sed quum ad fluvium venissent, hic quoque Syracusanorum aliquod praesidium invenerunt, quod muris valloque transitum praecludebat. Et id per vim depulerunt, fluviumque tnyecerunt, et contendebant rursus, ad alium fluvium, nomine Erineum; hac enim duces iter facere jubebant ’

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme