Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 7

12.1 « Praeterea legatos in Peloponnesum miserunt ad alias copias arcessendas, et ad urbes Siciliae Gylippus discessit, ut earujn alias quidem ad belli societatem pelliciat, quotquot nunc quiesount, ex aliis vero novas pedestres na· valesque copias, si possit, adducat.
12.2 Nam, ut ego audio, in animo liabent peditatu simul munitiones nostras temptare et navibus per mare.
12.3 Neque cuiquam vestrum res in· digna esse videatur, quod etiam per mare. Nam nostra classis, id quod illi quoque sentiunt, initio quidem et navium siccitate, et hominum incolumitate florebat; nunc vero et naves, quod tamdiu jam in mari manserunt, sunt putrefactae, et viri, qui eas explebant, sunt absumpti.
12.4 Naves enim subducere et siccari non licet, quod hostium naves, quae nostris sunt numero pares, atque adeo plures, perpetuo suspicionem praebent, ne invadant.
12.5 Manifestum autem est, eas ad hoc exerceri, et impetus faciendi rationes in illarum potestate sunt, et naves exsiccandi ma-jor illis facultas; nec enim in statione adversus alios sunt.
13.1 « Nobis vero, quamvis magno navium numero abundassemus, vix tamen boc licebat, etsi non, ut nunc, excubias cum tota classe agere cogeremur; nam si vel modicam custodi» partem detrahemus, commeatum non habebimus, quem nunc quoque juxta illorum urbem prfe-tervecti «gre in castra importamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme