Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 8

18.1 « Lacedaemonii sociique societatem cum rege et Tissapherne his conditionibus fecerunt. Quamcunque regionem et quascumque urbes rex habet, et regis majores habebant, regis sunto; et ex liis urbibus quicquid pecuniarum, aut quicquid aliud ad Athenienses redibat, communiter rex et Lacedaemonii et socii prohibento, ne aut pecunias, aut quicquam aliud Athenienses accipiant
18.2 item bellum adversus Athenienses rex et Lacedaemonii et socii communiter administranto; et compositionem belli cum Atheniensibus fecere ne liceat, nisi utrisque, regi et Lacedaemoniis sociisque visum fuerit.
18.3 Quod si qui defectionem a rege fecerint, hostes Lacedaemoniis et sociis sunto; et si qui a Lacedaemoniis, sociisque defecerint, hostes eodem modo regi sunto. »
19.1 Hunc igitur in modum liaec societas inita est. Postea vero confestim Chii, decem aliis navibus instructis, ad Anaea navigaverunt, eo animo, ut et dc rerum Milesiarum statu certiores fierent, et simul civitates ad defectionem solicitarent.
19.2 Et quum nuntium a Chalcideo missum accepissent, quo redire jubebantur, quoniam Amorges itinere terrestri cum suis copiis adesset, ad Jovis templum navigarunt, et illic conspiciunt sexdecim naves, cum quibus Diomedon post Thrasyclem Athenis adventabat.
19.3 Quas quum vidissent, in fugam se dabant cum una quidem navi Ephesum, cura reliquis vero in oram Teiam et earum quatuor quidem vacuas Athenienses ceperunt, hominibus in terram prius elapsis; reliquae vero in Teiorum urbem confugiunt.
19.4 Et Athenienses quidem in Samum navigarunt ; Chii autem cum reliquis navibus in altum profecti, et peditatus cum iis, Lebedum ad defectionem induxerunt, et item Eras. Quibus rebus gestis utrique domum redierunt, et pedestres et navales copiae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme