Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 8

30.2 nam Strombichides quidem et Ono-maeles et Eucteroon cum triginta navibus, et cum parte gravis armaturae militum, qui ad Miletum venerant, actuariis navigiis ad eos vehendos usi, in Chium sortito navigabant; ceteri vero apud Samum remanentes cum quatuor et septuaginta navibus maris imperium obtinebant, et classis incor-shmibue Miletum infestabant
31.1 Astyochus autem, ubi, ut dixi, apud Chium obsides propter proditionis metum deligere coepit, ab hac quidem re abstinuit,postquam intellexit, classem cum Theri-roene adesse, et sociorum certiorem fidem esse: sed navibus et decem Peloponnesiae is et totidem Chiis in altum vela fecit,
31.2 et Pteleum adortus, quum id non expugnasset, perrexit Clazomenas et jubebat ex ipsis eos, qui cum Atheniensibus sentiebant, Daphnuntem migrare, et ad suas partes transire; simul autem idem jubebat etiam Tamos, Ioniae propraetor.
31.3 Sed quum illi imperata fecere nollent, urbem nulUs muris cinctam adortus est, et quum eam expugnare non posset, ipse quidem Phocaeam et Cumani ingenti vento delatus petiit, ceterae vero naves ad insulas Clazomenis adjacentes Marathussam et Pelen et Drymussam appulerunt.
31.4 Quum autem dies octo propter ventos illic morati essent, res omnes Clazomeniorum, quaecumque illic erant depositae, partim diripuerunt et consumpserunt, par-tim in.naves imposuerunt, et Phocaeam et Cumam ad Asty· ochum redierunt.
32.1 Qui dum hic versatur, Lesbiorum legati venhmt, qui defectionem rursus fecere volebant. Et ipsi quidem rem persuadent; sed quum et Corinthii et ceteri socii, propter superiorem cladem minus essent prompti, illinc solvens in Chium navigabat Et quum naves tempestate disjecte essent, postea aliae aliunde in Chium pervenerunt.
32.2 Deinde vero Pedaritus, qui antea, ut dixi, itinere pedestri ex Mileto oram legebat, quum Erythras venisset, trajicit et ipse et exercitus in Chium; habebat autem etiam ex quinque navibus ad quingentos milites cum armis a Chalcideo relictos.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme