Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 8

32.3 Quum igitur quidam Lesbiorum se defectionem fecturos pollicerentur, Astyochus rem cum Pedanto Chiisque communicat, oportere in Lesbum cum classe proficisci eamque ad defectionem feriendam inducere; fore enim, ut vel plus sodorum sibi compararent, vel certe, si quid minus succederet, Athenienses vexarent. Sed illi morem ei gerere nolebant, negayitque Pedaritus, se Chiorum naves ipsi permissurum.
33.1 Ille vero assumptis quinque Corinthiacis navibus et sexta Megarica et una Hermionica et Laconicis illis, quas ipse secum duxerat, Miletum ad suam nauarchiam abiit, multa Cbiis minatus, se vero nunquam iis opem esse laturum , si qua indigerent.
33.2 Quum autem ad Corycum orae Erythraeae appulisset, illic stationem habuit. Athenienses vero, qui cum copiis ex Samo in Chium navigabant, ipsi quoque ad alteram collis partem appulerant, quo ab hoste dirimebantur, et alteri alteros latebant.
33.3 Quum autem allatae essent litterae a Pedarito, quosdam Erythraeos captivos ex Samo dimissos Erythras ad moliendam proditionem venisse,confestim AstyochusErythras est revectus, et tam prope abiuit, quin incideret in Athenienses.
33.4 Trajecit autem etiam Pedaritus ad eum, et habita quaestione de iis, qui proditionem moliri videbantur, ubi compertum habuerunt, rem totam a captivis, qui ad Samum detinebantur, suae salutis causa confictam esse, illis crimine liberatis, alter in Chium rediit, alter Miletum profectus est, quemadmodum destinarat.
34.1 Interea vero et Atheniensium classis ex Coryco circumvehens prope Arginum incidit in tres naves longas Chiorum, et simul atque eas conspexerunt, insequi coeperunt; et ingens simul tempestas exoritur, et Chiorum quidem naves aegre confugiunt in portum, Atheniensium vero tres naves, quae longissime procurrerant, pereunt et ad Chiorum urbem ejiciuntur, virique partim capiuntur, partim interficiuntur; ceterae vero confugiunt in portum Mimanti subjectum, nomine Phoenicuntem. Postea vero hinc ad Lesbum appulsi, ad munitiones excitandas se praeparabant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme