Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 8

46.5 Atque Tissaphernes magna ex parte hanc rationem sequebatur, quantum ex iis, quae fiebant, conjicere licebat. Alcibiadi enim ob haec, ut de his bene monenti, cum fiducia totum se committens et stipendium Peloponnesiis parce dabat, neque navale praelium committere sinebat, sed etiam dicendo, naves Phoenicum venturas, et ex abundanti certaturos, res evertit, et navalem eorum potentiam in ipso summo flore constitutam, quum vel maxime firma extitisset, abstulit et alioqui manifestius quam ut latere posset, animum parum promptum in bello communiter gerendo prodebat.
47.1 Alcibiades autem haec, simul.quod Tissapherni regique, apud quos erat, optima factu duceret, suadebat, simul etiam, quod suum praeterea in patriam reditum curaret, sciens, si eam non everteret, fore aliquando, ut reditum impetraret; impetraturum autem se existimabat hac potissimum ratione, si Tissaphernem sibi familiarem esse constaret.
47.2 Quod etiam accidit. Nam postquam milites Athenienses, qui apud Samum erant, eum multum valere apud illum senserunt, partim quidem, quod et ipse Alcibiades ad polentissimos illorum viros literas ante misisset cum mandatis, ut apud optimos cives de se mentionem facerent, et dicerent, se velle redite, ea conditione, ut penes paucos summa rerum esset, non autem penes homines abjectos et plebeios, qui se urbe ejecissent, et Tissaphernis amicitia illis conciliata, una cum illis rempublicam administrare; partim vero, idque magis, sua sponte trierarchi Atheniensium, qui in Samo erant, et viri potenlissimi animis erant propensis ad evertendum statum popularem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme